- SCRIPTA duodecim tabulae lusoriae
- SCRIPTA duodecim tabulae lusoriaein monumento antiquo singulis lineolis et quidem rectis, explicantur: quem ludum Veter. praeclare illustravit Claud. Salmas. in Vopisc. Proculum, c. 13. Intelligendus de illo Petronius Arbiter, quum ait: Sequebatur puer cum tabula terebinthina et crystallinis tesseris: notavique rem omnium delicatissunam. Pro calculis enim albis aut nigris, aureos argenteosque habebat denarios. Interim dum ille omnium testorum iter lusu consumit, gustantibus nobis etc. Ubi cum Gonsalius ludum hunc cum ludo latrunculorum commiscet, refellitur a Gronovio, ostendente, in Ludo illo Scriptorum XII. et tesseris et calculis fuisse pugnatum, quod de ludo Latrunculorum dici non potest, in quo nihil Fortunae committitur. Iudicat itaque hic, ludum illum admodum similem fuisse illis, qui hodie Trictrac aut Verkeeren aut Lurtschen, aut simplicis genus aus und ein, Gallis Germanisque utrisque appellantur. Tesserae mittebantut vel iactabantur per pyrgum seu fritillum, ut hodieque inter diffidentes collusores; calculi dabantur et movebantur in eadem tabula vel alveo lusorio, notato duodecim lineis, per quas collocabantur et procedebant calculi, prout illos fortuna iactus et ars iactum disponentis iuvisset. Hinc Antigonus Pyrrhum, teste Plutarchô, comparavit lusori bene iacienti, sed male danti. Series Scriptorum dicebatur Iter, uti visum, quia calculi per scripta commeabant, et iter habebant. Tramitem dicit vetus Epigr.Discolor ancipiti sub iactu calculus adstat.Decertantque simul candidus atque rubens.Et quamvis parili Scriptorum tramite currant,Is capiet palmam etc.Vias ordinales, appellat Isidor. in voce Calculi. Hoc itaque iter qui occupâsset, victor erat; vincebantur vero, qui cum calculis in sua parte frequentibus, minimum unô, relinquebatur, ut hodieque in plerisque generis eiusdem fit. Vide praeter Salmas. ad Histor. August. loc. cit. Ioh. Frid. Gronovium de Pecun. vet. l. 3. c. 15. et infra in voce Tabula.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.